Data:
19/04/2004 18.59.26
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Se me la scrivete mi fate un grosso favore...:)) Sarebbe per domani...
Tum, vocato ad contionem populo, "Quod saepe -inquit- optastis, Campani, ut supplicii sumendi vobis EX IMPROBO AC DETESTABILI SENATU potestas esset, eam nunc, non per tumultum expugnantes domos singulorum (quas praesidiis clientium servorumque tuentur) cum summo vestro periculo, sed tutam habetis ac liberam.
Clausos omnes in Curiam accipite: solos, inermes. Nec quidquam raptim aut forte temere egeritis: de singulorum capite vobis ius sententiae dicendae faciam, ut quas quisque meritus est poenas pendat.
Sed ante omnia ita vos irae indulgere oportet, ut potiorem ira salutem atque utilitatem vestram habeatis. Etenim HOS, ut opinor, odistis SENATORES, non SENATUM omnino HABERE NON VULTIS: quippe aut REX (quod abominandum), aut quod unum liberae civitatis consilium est, SENATUS HABENDUS EST.
Itaque DUAE RES SIMUL agendae sunt vobis, ut et VETEREM Senatum tollatis et NOVUM cooptetis.
Grazie mille!!!!!!!!
|