>>tradurre nel modo piu letterale possibile please<<
APOLLO Phoebus Apollo, Iovis Latonaeque filius et frater Dianae, deus fuit medicinae, musicae et poesis. Herbis salutaribus aegrotos curabat et debiles mortalium vires recreabat. Cum Musis, artium ac litterarum deabus, Parnasum habitabat locaque silvestria, virides fluminum ripas, iuga montium et apricos colles frequentabat; canora cithara praeterea deorum convivia dectabat. Praeses etiam vaticiniorum erat Apollo sortibusque futurum tempus hominibus declarabat. In multis Graeciae urbibus celebria Apollinis templa erant, sed ante omnia notum oraculum Delphicum fuit. Inter aves dei sacri erant velox accipiter et corvus ; inter arbores nobilis laurus Apollini erat sacrata: laureis enim coronis Graeci et veteres Romani athletas viatores poetasque honorabant. Lucis quoque deus erat et Solis celeres equos alatos regebat.