1.Pythagoras, democritus, anaxagoras a regendis civitatibus totos se ad cognitionem rerum transtulerunt. 2. novi consules ingressi hostium fines populando usque ad moenia et urbem pervenerunt. 3.vitanda est improba Siren, desidia. 4. bona regia deripienda plebi sunt data. 5. antigonus eumenem mortuum sepeliendum tradidit. 6. populus romanus crasso bellum gerendum dedit. 7.virtuti opera danda est, sine qua nec amicitiam, neque ullam rem expetendam consequi possumus. 8.duumviris municipiorum caesar imperat ut naves conquirant brundisiumque deducendas curent. 9.crebris cum lacrimis minorm ex nepotibus complexus, truci vultu tiberius praedixit eum aliquando occidendum esse. 10.orandum est, ut sit mens sana in corpore sano. 11.adhibenda est munditia non odiosa neeuq esquisita nimis, tantum quae fugiat agrestem et inhumanam negligentiam. 12. superanda omnis fortuna ferendo est..